OCCIDENS

OCCIDENS
OCCIDENS
apud Historicos, saepe ponitur pro Imperio Occidentis vel Occidentali, cuius origo haec. Monarchia Romana ante Constantinum M. unica, ab hoc gemina quasi facta est, et Imperium in Occidentale et Orientale distinctum. Moriturus enim Constantio minimo natu filio Orientis imperium assignavit, sede ieus Constantinopoli fixâ: Constanti vero et Constantino, fratribus Constantii Occidentis imperium cessit, cui sedes Roma, sic ut huic sors trans Alpes, Gallia, Hispania et Britannia, illi vero Italia, Africa, Illyricum et Graecia attribueretur. Ab eo tempore Oriens Graecos, Occidens Latinos Imperatores habuit, nempe ab A. C. 339. Similiter Valentinianus fratri Valenti Orientem commisit, ipse Occidentis rebus componendis intentus, A. C. 367. Gratianus quoque Theodosium collegam lectum Orienti praefecit, sibi et fratri Valentiniano occidente vindicatô, A. C. 376. etc. Duravit id Imperium Occidentale usque ad Augustulum, quô circa A. C. 476. ab Odoacro Herulorum Rege pulsô, Heruli, Gothi Longobardique rerum potiti sunt, per ann. 300. His Exarchatus in Italia ab Imperatore Orientis oppositus est, per ann. 156. qui tandem Papis cessit, A. C. 743. DIvisionem hanc Imperii, Ecclesiae quoque divisio, in Occidentalem, et Orientalem secuta est. Vide Sigon. Platinam, Baronium, etc. Ab Occidente, Occidentanae vel Occidentariae, dicti sunt moduli Musici, quibus Occidentales Ecclesiae sunt usae, cum Graecorum Musica, seu moduli, quibus Ecclesiae Orientales utebantur, Frigdorae dicerentur, quasi Phrygiodoriae, quia ex Phrygiis Doriisque constarent, teste Ekkehardô Decanô S. Galli in Notkeri vita c. 9. et Goldasti in eum Notis. Sunt autem Occidentanae cantus is, qui in Ecclesia hodeique obtinet Romana, et aliis quae Romanos ritus receperunt. Hunc primus in Ecclesiam Mediolanensem introduxit B. Ambrosius: Postea illum, in Romana Ecclesia instituit Greogrius M. a qua Alamannicae et Francicae Ecclesiae acceperunt. sed cum hic cantus longô temporis tractu apud Almannos, sive Germanos, magnopere corruptus esset, veram postea Musicam restitui necesse fuit, quod quô pactô effectui sit datum, vide apud veterem Hugonis Reutlingensis Interpretem, atque exinde Spelmannum Glossar. Archaeol. ut et in voce Fridgorae. Interim veteres Christiani sic cantabant, quemadmodum Ambrosius ait in Psalmos, ut viciniores essent pronuntiantibus, quam cantantibus, neque minuritionum delitias sectabantur. Proin qualem conveniat Ecclesiae cantum esse, non incommode nuper exponere est aggressus Gallus anonymus Consult. de Horis Canonici p. 69. et 70. apud Gerh. Ioh. Vossium de Scientiis Mathem. c. 21. §. 11.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Oriens et Occidens — ist eine Schriftenreihe zur Alten Geschichte, die Publikationen zu antiken Kulturkontakten enthält. Sie erscheint im Franz Steiner Verlag (Stuttgart) und wurde im Jahr 2000 begründet. Die Reihe wird von einem internationalen Herausgebergremium… …   Deutsch Wikipedia

  • occident — [ ɔksidɑ̃ ] n. m. • 1120; lat. occidens « (soleil) tombant » 1 ♦ Poét. Un des quatre points cardinaux; côté de l horizon, point du ciel où le soleil se couche. ⇒ couchant, ouest. 2 ♦ Cour. (souvent écrit avec une majuscule) Région située vers l… …   Encyclopédie Universelle

  • Schuol — Monika Schuol (* 1964) ist eine deutsche Althistorikerin. Monika Schuol studierte Evangelische Theologie/Biblische Archäologie, Alte Geschichte, Altorientalistik, Vorderasiatische Altertumskunde und Osteuropäische Geschichte in Tübingen, Konstanz …   Deutsch Wikipedia

  • Okzident — Europa; Westen; Abendland; Alte Welt (umgangssprachlich) * * * Ọk|zi|dent 〈m. 1; unz.〉 = Abendland; Ggs Orient [<mhd. occident(e) „Westen, Abendland“ <lat. occidens (sol) „untergehende ( …   Universal-Lexikon

  • occident — OCCIDÉNT s.n. Apus1 (2), vest; spaţiul geografic situat la apus de un punct de referinţă. – Din fr. occident, lat. occidens, ntis. Trimis de oprocopiuc, 03.05.2004. Sursa: DEX 98  Occident ≠ orient Trimis de siveco, 03.08.2004. Sursa: Antonime  …   Dicționar Român

  • Lucius Iulius Aurelius Septimius Vaballathus Athenodorus — Antoninian des Vaballathus Lucius Iulius Aurelius Septimius Vabal(l)athus Athenodorus († nach 272) war der Sohn des römischen Konsulars, Kaiserstellvertreters und Dynasten Septimius Odaenathus von Palmyra und seiner Frau Septimia Zenobia. Als… …   Deutsch Wikipedia

  • Odaenathus — Septimius Odaenathus (Odainathos, Odenat; † Ende 267 in Emesa oder Heraclea Pontica) war Exarchos und schließlich König von Palmyra, römischer Feldherr und Stellvertreter des Kaisers Gallienus im Orient. Leben Septimius Odaenathus stammte aus der …   Deutsch Wikipedia

  • Septimius Odaenathus — (auch Odainathos oder Od[a]enath genannt; † 267 in Heraclea Pontica oder [weniger wahrscheinlich] in Emesa) war Fürst und schließlich König von Palmyra. Er fungierte zeitweise gleichzeitig als römischer Feldherr und Stellvertreter des Kaisers… …   Deutsch Wikipedia

  • Septimius Odenathus — Septimius Odaenathus (Odainathos, Odenat; † Ende 267 in Emesa oder Heraclea Pontica) war Exarchos und schließlich König von Palmyra, römischer Feldherr und Stellvertreter des Kaisers Gallienus im Orient. Leben Septimius Odaenathus stammte aus der …   Deutsch Wikipedia

  • Tadmor — DMS …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”